- ANAXARETE
- ANAXARETEpuella Cypria ex Salamine oppid. formâ insignis, et regiâ stirpe superba; quam cum Iphis infimae sortis iuvenir perditissime adamaret, et ab eâ ludibrio haberetur, doloris impatientiâ sese ad fores eius suspendit: cuius funus cum Anaxarete siccis, immotisque oculis intueretur, in saxum conversa est. Ovid Met. l. 14. v. 748.Forte viae vicina domus, quâ stebilis ibatPompa, fuit: dur aeque sonus plangoris ad auresVenit Anaxaretes; quam iam Deus ultor agebat.Mota tamen, Videamus, ait, miser abile funus:Et patulis iniit tectum sublime fenestris.Vixque bene impositum lecto prospexerat Iphim:Diriguêre oculi; calidusque e corpore sanguisInductô pallore fugit; conataque retroFerre pedes, haesit: conata avertere vultus,Hoc quoque non potuit: paulatimque occupat artus,Quod fuit in duro iampridem pectore, saxum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.